- CARPI
- CARPIpopuli Zeugitanae regionis, quae proprie Africa dicitur. Plin. Quae gens cum post Marci Imperatoris tempora diu quietem tenuisset. sub Maximo et Balbino, iterum Romano Imperio coepit esse molesta, quem motum Zosimus narrat, in Philippi rebus. Et descriptus est viris doctis huiusmodi nummus, IMP. PHILIPPUS. AUG. VICTORIA. CARDICA. scribe CARPICA. Postea Aurelianus eosdem vicit, et ex parte in Romanum solum transtulit, exemplum postea eius sequente Diocletianô, apud Aur. Victorem, sed Carpici cognomen, a Senatu sibi delatum, accipere renuit, uti legimus apud Vopiscum in Vita eius, c. 30. Pacatô Oriente in Europam Aurelianus rediit victor, atque illic Carporum copias afflixit: et quum illum Carpicum Senatus absentem vocâsset, mandasse ilico fertur, Superest P. C. ut me etiam Carpisculum vocetis. Carpisculum enim genus calceamenti esse satis notum est: quod cognomen deforme videbatur: quum et Gothicus et Sarmaticus et Armeniacus et Parthicus et Adiabenicus diceretur. Fuit nempt carpus et carpisculus, calceoli species, multifariam scissi ac caesi, unde ei nomen; Graeci πολυχιοῆ vocant et λεπτοχιοῆ: A cuius similitudine carpisculi Architectorum appellati sunt, quorum meminit vetus Inscr. TEGULAS AENEAS AURATAS CUM CARPIS CULIS ET VESTITURIS BASIUM. Vide Casaubon. et Salmas. ad Vopisc. loc. cit. plura vero de hac gente, eius inprimis in Pannoniam h. c. Valeriam traductione a Diocletiano facta, apud B. Rhenanum, Rerum Germanic. Nov. Antiqq. l. 1. et ibi in Notis D. Iacobi Ottonis ICti. Gallorum Escarpius ab hac barbarica calcei specie, nominatos esse, vero dissimile non est, Car. du Fresne in Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.